Data:
04/09/2003 10.36.38
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caesar Cum inde in Graeciam venisset, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio Caesar victus est et fugatus; evasit tamen, quia nox intervenit nec a Pompeio lacessitus est; Caesar saepe dixit illo tantum die se potuisset superari. Deinde in Thessalia apud Pharsalum, cum ingentes copias utrimque produxissent, dimicaverunt. Pompei acies habuit XL milia peditum, equites in sinistro cornu sescentos, in dextero quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, innumeros senatores, praetorios, consulares et duces qui magnorum iam bellorum victores fuerant. Caesar in acie sua habuit peditum XXX milia, equites mille. Numquam adhuc Romanae copiae maiores neque meliores duces convenerant: totum terrarum orbem facile subegissent, si contra barbaros ductae essent. Pugnatum tum est ingentii contentione victusque ad postremum Pompeius (est) et castra eius direpta sunt.
Grazie!!
|