LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
alessandro
traduzioni di livio   stampa
Data:
04/09/2003 14.44.46




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
XXII, 39

Si aut collegam, id quod mallem, tu similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea ; nam et duo boni consules etiam me indicente omnia e re publica fideque vestra faceretis, et mali nec mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis. Nunc et collegam tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. Erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes, nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat ; cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus certaturus es, adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est, Varro dux tuis militubus te est, oppugnaturus.
Omnis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. Tamen ille consul demum et in provincia et ad execitum coepit furere: hic, priusquam peteret consulatum, deide in petendo consulatu, nunc quoque consul, priuquam castra videat aut hostem, insanit. Et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur? Atqui si hic, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit.
Haec una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives tibi magis quam hostes facient. Idem enim tui quod hostium milites volent ; idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. Duobus ducibus unus resistas oportet. Resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa infamia moverit. Veritatem laborare nimis saepe aiunt, estingui nunquam; vanam gloriam qui spreverit veram habebit. Sine timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem pro perito belli vocent. Malo te sapiens hostis metuat quam stulti cives laudent. Omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet. Nec ego ut nihil agatur suadeo, sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna ; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint ; armatus intentusque sis ; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des. Omnia non properanti clara certaque erunt ; festinatio improvida est et caeca.

XXII, 47

Clamore sublato procursum ab axiliis et pugna levibus primum armis commissa ; deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae : frontibus enim adversis concurrendum erat, quia, nullo circa ad evagandum relicto spatio, hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. In derectum utrimque nitentes, statibus ac confertis postremo turba eqius, vir virum amplexus detrahebat equo. Pedrestre magna iam ex parte certamen factum erat : acrius tamen quam diutius pgnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt. Sub equestris finem certamins coorta est prditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque ; tandem Romani, diu ac saepe conisi, aequa fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie. Impulsis deinde ac trepide referentibus pedem insistere, ac tenore uno per praeceps pavore fugientum agmen in mediam primum aciem illati postremo nillo resistente ad subsidua Afrorum pervenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. Qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas ;mox cornua estendendo clausure et ab tergo hostes. Hinc Romani defuncti nequiquam proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderat, et adversus Afros integram pugnam ineunt, non tantum eo iniquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.


XXII, 48

Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter icts fuerat, tamen et occurrit saepeb cum confertis Hannibali e aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem et ad regendum equum vires deficiebant. Tum denuntianti cuidam iussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt :<< Quam mallem vinctos mihi traderet!>>. Equitum pedestre proelium, quale iam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant. Pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac vulneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant.


GRAZIE MILLE!!!!!!







  traduzioni di livio
      Re: traduzioni di livio
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons