Data:
04/09/2003 20.55.21
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Raga... ho bisogno del vostro aiuto... Se cortesemente riusciste a tradurmi queste versioni ASAP.. (as soon as possible... :))) Grazie mille...
272 Ubriaconi ma ottimi funzionari Instruenda est enim vita exemplis inlustribus, nec semper confugiamus ad vetera. L. Piso, urbis custos (prefetto), ebrius semper fuit. Maiorem noctis partem in convivio exigebat; usque in horam fere sextam dormiebat: hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit: huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit; et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspect? relinqueret et invisa. Puto quia bene illi cesserai Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum vino et madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur. Huic tamen Tiberius multa sua manu scripsit, quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat: nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est. Seneca
285 Le abitazioni dei Germani Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est, ne pati quidem inter se iunctas sedes. Colunt discreti ac diversi; ut fons, ut campus, ut nemus placuit, vicos locant non in nostrum morem conexis et cohaerentibus aedif?ciis: suam quisque domum spatio circumdat, sive adversum casus ignis remedium, sive inscitia aedif?candi. Ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus: materia ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem. Quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splendente, ut picturam ac lineamenta colorum imitetur. Solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdit? et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt, quod quaerenda sunt. Tacito
286 Tragico epilogo di un adulterio Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus, Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis adulterium et mox, ut omitteret maritum, emercatur, suum patrimonium promittens ac nuptias eius pactus. Sed, ubi mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris voluntatem causari, repertaque spe ditioris coniugis, promissa exuere. Octavius contra modo conqu?ri, modo minitari, famam perditam pecuniam exhaustam obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius promittens. Ac postquam spemebatur, noctem unam ad solacium poscit. Statuitur nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat. Ille uno cum liberto ferrum veste occultum infert. Tum, ut ads?let in amore et ira, iurgia, preces, exprobratio, satisfactio; et pars tenebrarum libidini seposita. Ex qua quasi incensus, mulierem nihil metuentem ferro transverberat, et accurrentem ancillam vulnere absterret, cubiloque prorumpit. Poster? die manifesta caedes, haud ambiguus percussor: quippe mansitasse una convincebatur; sed libertus suum illud facinus profiteri, se patroni iniurias ultum esse. Commoveratque quosdam magnitudine exempli, donec ancilla, ex vulnere refecta, verum aperuit. Tacito
291 Plinio affida all'architetto Mustio la ricostruzione di un tempio C. Plinius Mustio suo salutem dicit. Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis in melius et in maius, vetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequentissima. Nam idibus Septembribus magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, multa vota suscipiuntur, multa redduntur. Sed nullum in proximo suffugium aut imbris aut solis. Videor ergo munifice simul religioseque facturus esse, si aedem quam pulcherrimam exstruxero, addidero porticus aedi, illam ad usum deae, has ad hominum. Velim ergo emas uattuor marmoreas columnas, cuius tibi videbitur generis, emas marmora, quibus parietes excolantur. Erit enim vel faciendum vel emendum ipsius deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui partibus vetustate truncatum est. Quantum ad porticus, nihil interim occurrit quod videatur istinc esse repetendum, nisi tamen ut formam secundum rationem loci scribas. Neque enim possunt circumdari tempio: nam solum templi hinc flumine et abruptissimis ripis, hinc via cingitur. Est ultra viam latissimum pratum, in quo satis apte centra templum ipsum porticus explicabuntur; nisi quid tu melius invenies, qui soles locorum difficultates arte superare. Vale. Plinio il giovane
292, Plinio ? fiero dell'amicizia di Tacito Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotavi quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego verum dicere adsuevi et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur. Nunc a t? librum meum cum adnotationibus tuis exspecto. O iucundas, o pulchras vices ! quam me delectat quod, si qua posteris cura erit nostri, usquequaque narrabitur qua concordia, simplicitate, fide vixerimus. Erit rarum et insigne duos homines, aetate, dignitate propem?dum aequales, nonnullius in litteris nommis (cogor enim de t? quoque parcius dicere, quia de me simul dico) alterum alterius studia fovisse. Equidem adulescentulus, cum iam tu fama glori?que floreres, t? sequi, tibi proximus et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris. Quo magis gaudeo quod, si est de studiis sermo, una nominamur, quod de t? loquentibus statim ego quoque occurro (vengo in mente). Tacito
|