Data:
05/09/2003 0.01.47
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Uccisione di Pausania Ephori, qui Lacedaemone summum imperium obtinebant, Pausaniae proditione cognita, eum comprehendere statuerunt. Cum ad eum venissent, ille, armatorum comitatu conspecto, intellexit sibi insidias parari. Itaque in aedem Minervae confugit. Ephori, valvis templi obstructis ne egredi posset, statim tectum sunt demoliti quo (= ut) celerius sub divo interiret. Eodem tempore, mater eius, filii crimine comperto, in primis lapidem ad introitum aedis attulit ut filius interim clauderetur. Sic Pausanias, magnam gloriam militarem in bellis contra Persas consecutus, eam turpi morte maculavit. Semianimis e templo eductus, confestim animam efflavit. Nonnullis autem Hortantibus ut corpus eius in locum deportaretur, in quo Lacedaemone sepeliebantur qui supplicio necati essent, hoc displicuit pluribus. Sic corpus eius, adstantibus ephoris, procul ab eo loco, in quo erat mortuus, infoderunt. Inde, dei Delphici responso erutum, eodem loco sepultum est ubi vitam posuerat.
Grazie......!!
|