Data:
05/09/2003 13.44.42
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
So che sono un rompiballe ma avrei assolutamente bisogno di queste versioni... Giuro che poi non mi far? pi? sentire x un mese... ;) Grazie mille...
300 La parola distingue l'uomo dagli animali Deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate. Nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate, praestantiora in illis mutis videmus; eadem minus eg?re acquisitae extrinsecus opis: nam et ingr?di citius, et pasci, et tranare aquas, natura ipsa sciunt; et pleraque centra frigus ex suo corpore vestiuntur, et arma iis ingenita quaedam, et ex obvio fere victus, circa quae omnia multus hominibus labor est. Rationem igitur nobis praecipuam dedit, eiusque nos socios esse cum diis immortalibus voluit. Sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis manifesta, nisi quae concepissemus mente prom?re etiam loquendo possemus. [...] Nam et moliri cubilia, et nidos tex?re, et educare fetus, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia, efficere nonnullius fortasse rationis est; sed quia carent sermone quae id faciunt muta atque irrationalia vocantur. Quintilliano
301 La memoria di Simonide Artem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides, cuius vulgata fabula est. Cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta, scripsisset, abnegata ei pecuniae pars est, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris et Pollucis exierat: quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset, iubebatur; et persolverunt, ut traditum est. Nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se exitu comperit. Nam vix eo limine egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita contudit, ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. Tum Simonides dicitur, memor ordinis quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse. Quintilliano
306 Un imperatore sbadato Inter cetera de Claudio imperatore, in eo mirati sunt homines etiam oblivionem et inconsiderantiam. Occisa uxore Messalina, paulo post quam in triclinio ad mensam decubuit, cur domina non veniret requisivit. Multos ex iis, quos capite damnaverat, postero statim die et in convivium et ad aleae lusum convocari iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos per nuntium increpuit. Sermonis vero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit ut, nec quis, nec inter quos, vel quo tempore ac loco verba faceret, scire aut cogitare existimaretur. De quodam candidato quaesturae inter causas suffragationis posuit quod pater eius frigidam aquam sibi aegro tempestive dedisset. Historiam in adulescentia, hortante Tito Livio, scribere aggressus est. Et cum hanc frequenti auditorio legere statuisset, initio recitationis, defractis compluribus subselliis obesitate cuiusdam, cachinnum alte et sonore ed?dit; postea, ne sedato quidam tumultu, temperare potuit quin ex intervallo facti reminisceretur et cachinnos revocaret. Svetonio
307 Augusto eredita una Roma di mattoni e la lascia di marmo Urbem, neque pr? maiestate imperii omatam et inundationibus incendiisque obnoxiam, excoluit adeo ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset. Tutam vero, quantum provideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit. Publica opera plurima extruxit, e quibus praecipua forum cum aede Martis Ultoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis lovis in Capitolio. Fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae videbatur, non suff?cientibus duobus, etiam terti? indigere; itaque festinatius, necdum perfecta Martis aede, publicatum est cautumque ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. Aedem Martis bello Philippensi pr? ultione patema suscepto voverat; sanxit ergo ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, provincias cum imperio petituri hinc deducerentur, quique victores redissent huc insignia triumphorum conferrent. Quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque, fecit, ut porticum basilicamque Gaii et Lucii, item porticus Liviae et Octaviae theatrumque Marcelli. Sed et ceteros principes viros saepe hortatus est ut pr? facultate quisque monimentis vel novis vel refectis et excultis urbem adomarent. Svetonio
475 Gloria di Timoteo Timotheus, Cononis f?lius, Atheniensis. Hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim disertus, imp?ger, laboriosus; semper rei militari studuit et civitati regendae. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit, Cyz?cum obsidione liberavit. [...] Idem, classi praefectus, circumv?hens Peloponnesum, Lacon?cen populatus, classem eorum fugavit, Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque sibi adiunxit Epirotas omnesque eas gentes quae mari illi adi?cent. Quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte sibi persuaserunt ut Atheniensibus imperii maritimi principatum concederent, pacemque constituemnt iis condicionibus ut Atheniensibus maris dominatus esset. Quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae ut tum primum arae Pacis publice sint factae eique pulvinar sit institutum. Cuius viri ut memoria man?ret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt. Qui honos huic uni ante id tempus cont?git ut, cum patti antea populus posuisset, filius quoque eodem honore donatus sit. Cornelio Nepote
|