Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Alexander
|
Ultime 3...
|
stampa
|
Data:
06/09/2003 14.19.03
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Chiedo scusa x le versioni di ieri in quanto non ho neanche cercato... D'ora in poi prima cercher? e poi poster?... Per? di queste 3 versioni non c'e alcuna traccia... Un ultimo sforzo x aiutarmi... Grazie mille...
476 Notizie sul Portogallo antico In Lusitanis iuxta fluvium Tagum equas fetus vento concip?re multi auctores prodid?re. Quae fabulae ex equarum fecunditate et equorum multitudine natae sunt, qui tanti in Galaecia et Lusitania et tam pemices visuntur ut, non immerito, vento ipso concepti videantur. Gaiaeci Graecam sibi originem vindicant; nam adserunt Teucrum, post finem Troiani belli, in Gaiaeciam transisse et, positis sedibus, genti nomen dedisse. Regio cum aeris ac plumbei uberrima, tum et minio, quod etiam vicino flumini nomen dedit. Auro quoque mitissima adeo ut etiam aratro frequenter glebas aureas exciat. In huius gentis f?nibus sacer mons est, quem ferro effod?re nefas habetur; sed, si quando fulgure terra proscissa est (quae in his locis adsidua res est), detectum aurum velut dei munus collig?re permittitur. Feminae res domesticas agrorumque curam administrant; viri armis et rapinis serviunt. Praecipua ferri materia es, sed ferro ipso aqu? violentior, cuius temperamento ferrum acrius redditur, nec ullum apud eos telum, quod non aut Bilbili fluvio aut Calybe tinguatur. Giustino
480 Insalubrit? dei luoghi paludosi Paludem non vicinam esse oportet aedif?ciis, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit ammalia, quae in nos densissimis examinibus inv?lant. Etiam nantium serpentiumque pestes, caeno et fermentata colluvie verno tempore natas, emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt. Edam instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus humor atque situs paludum toto anni tempore corrumpit. Propter quae censeo eiusmodi vitanda esse incommoda, nec pestilento sed editiore situ aedif?cium condendum esse, ita ut frons eius ad orientem solem directa sit. Nam eiusmodi positio medium temperatumque ventorum libramentum hiemalium et aestivorum tenet. Sic quanto fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu solis poterit. Nam fere pestilens habetur quod est remotum a sole et apricis flatibus, quibus si caret, nulla alia vis potest noctumas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae res?dit, siccare atque detergere. Columella
481 I Parti eterni rivali dei Romani Parthi penes quos, velut divisione orbis cum Romanis facta, nunc Orientis imperium est, ex Scythia exsules fu?re. Hoc etiam ipsorum nomine manifestatur; nam Scythico sermone "parthi" exules dicuntur. Hi et Assyriorum et Medorum temporibus inter Orientis populos obscurissimi fu?re. Postea quoque, cum imperium Orientis a Medis ad Persas translatum est, praed? victorum fu?re. Postremo Macedonibus servierunt, ita ut cuivis mirum videatur eos virtute ad tantam felicitatem provectos esse ut nunc imp?rent omnibus gentibus sub quarum imperio veluti servile vulgus fuerant. A Romanis quoque trinis bellis per maximos duces florentissimis temporibus lacessiti, soli ex omnibus gentibus non pares solum sed etiam victores fu?re. [...] Postea domesticis seditionibus ex Scythia pulsi, solitudines inter Hyrcaniam et Dahas et Margianos furtirn occupav?re. Fines suos deinde in tantum protul?re ut non immensa tantum camporum sed etiam praerupt? collium montiumque ardua occupaverint. Ex quo fit ut Parthiae f?nes aut aestus aut frigoris magnitudo possideat, quippe cum montes nix et campos aestus infestet. Giustino
rigrazie mille...
|
|
• Ultime 3... Re: Ultime 3...
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|