EXTERNA ENIM AUGURIA, QUAE SUNT NON TAM ARTIFICIOSA QUAM SUPERSTITIOSA, VIDEAMUS. OMNIBUS FERE AVIBUS UTUNTUR, NOS ADMODUM PAUCIS; ALIA SINISTRA SUNT, ALIA NOSTRIS. SOLEBAT EX ME DEIOTARUS PERCONTARI NOSTRI AUGURII DISCIPLINAM, EGO EX ILLO SUI. DI IMMORTALES! QUANTUM DIFFEREBAT! UT QUAEDAM ESSENT ETIAM CONTRARIA. ATQUE ILLE IIS SEMPER UTEBATUR, NO(...) QUAM MULTUM IIS UTIMUR? BELLICAM REM ADMINISTRARI MAIORES NOSTRI NISI AUSPICATO NOLUERUNT; QUAM MULTI ANNI SUNT, CUM BELLA A PROCONSULIBUS ET A PROPRAETORIBUS ADMINISTRANTUR, QUI AUSPICIA NON HABENT!