Data:
08/09/2003 19.46.47
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di A. Traglia del paragrafo primo del libro I delle Quaestiones Naturales di Lucio Anneo Seneca.
[1,1] Nunc, ut ad propositum opus ueniam, audi, quid de ignibus sentiam, quos aer transuersos agit. Magna illos ui excuti argumentum est, quod obliqui feruntur et praerapida celeritate: apparet illos non ire sed proici. Ignium multae uariaeque facies sunt. [1,2] Aristoteles quoddam genus horum capram uocat: si me interrogaueris quare, prior mihi rationem reddas oportet, quare haedi uocentur; si autem, quod commodissimum est, conuenerit inter nos, ne alter alterum interroget, quod scit illum respondere non posse, satius erit de re ipsa quaerere quam mirari, quid ita Aristoteles globum ignis appellauerit capram. Talis enim fuit forma eius, qui bellum aduersus Persen Paulo gerente a lunari magnitudine apparuit. [1,3] Vidimus nos quoque non semel flammam ingentis pilae specie, quae tamen in ipso cursu suo dissipata est. Vidimus circa diui Augusti excessum simile prodigium, uidimus eo tempore, quo de Seiano actum est; nec Germanici mors sine denuntiatione tali fuit. [1,4] Dices mihi: ?Ergo tu in tantis erroribus es, ut existimes deos mortium signa praemittere et quicquam in terris esse tain magnum, quod perire mundus sciat??. Erit aliud istius rei tempus: uidebimus an rerum omnium certus ordo ducatur et alia aliis ita implexa sint, ut quod antecedit aut causa sit sequentium aut signum; uidebimus an diis humana curae sint, an series ipsa, quid factura sit, certis rerum notis nuntiet. [1,5] Interim illud existimo, eiusmodi ignes existere aere uehementius trito, cum inclinatio eius in alteram partem facta est et non cessit sed inter se pugnauit: ex hac uexatione nascuntur trabes et globi et faces et ardores. At cum leuius collisus et, ut ita dicam, frictus est, minora lumina excutiuntur, ?crinemque uolantia sidera ducunt?. [1,6] Tunc ignes tenuissimi iter exile designant et caelo producunt. Ideo nulla sine eiusmodi spectaculis nox est, non enim opus est ad efficienda ista magno aeris motu. Denique, ut breuiter dicam, eadem ratione fiunt ista, qua fulmina, sed ui minore: quemadmodum nubes collisae mediocriter fulgurationes efficient, maiore impetu impulsae fulmina, sic quanto illas minus presserit minor uis, tanto leuiora fulmina emittent. [1,7] Aristoteles rationem eiusmodi reddit: ?Varia et multa terrarum orbis expire, quaedam umida quaedam sicca, quaedam calentia quaedam concipiendis ignibus idonea?. Nec mirum est, si terme omnis generis et uaria euaporatio est, cum in caelo quoque non unus appareat color rerum, sed acrior sit Caniculae rubor, Martis remissior, Iouis nullus in lucem puram nitore perducto. [1,8] Necesse est ergo in magna copia corpusculorum, quae terrae eiectant et in superiorem agunt partem, aliqua in nubes peruenire alimenta ignium, quae non tantum collisa possint ardere sed etiam afflata radiis solis. Nam apud nos quoque ramenta sulphure aspersa ignem ex interuallo trahunt. [1,9] Veri ergo simile est talem materiam inter nubes congregatam facile succendi et minores maioresue ignes existere, prout plus illis fuit aut minus uirium. Illud enim stultissimum, existimare aut decidere stellas aut transilire aut aliquid illis auferri et abradi: [1,10] nam si hoc fuisset, etiam defuissent; nulla enim nox est, qua non plurimae ire et in diuersum uideantur abduci. Atqui quo solet quaeque inuenitur loto, magnitudo sua singulis constat: sequitur ergo, ut infra illas ista nascantur et cito intercidant, quia sine fundamento et sede certa sunt. [1,11] ?Quare ergo non etiam interdiu transferuntur??. Quid, si dicas stellas interdiu non esse, quia non apparent? Quemadmodum illae latent et solis fulgore obumbrantur, sic faces quoque transcurrunt et interdiu, sed abscondit illas diurni luminis claritas. Si quando tamen tanta uis emicuit, ut etiam aduersus diem uindicare sibi fulgorem suum possint, apparent. [1,12] Nostra certe aetas non semel uidit diurnas faces, alias ab oriente in occidentem uersas, alias ab occasu in ortum. Argumentum tempestatis nautae putant, cum multae transuolant stellae. Quod si uentorum signum est, ibi est, unde uenti sunt, id est in aere, qui medius inter lunam terrasque est. [1,13] In magna tempestate apparere quasi stellae solent uelo insidentes; adiuuari se tunc periclitantes aestimant Pollucis et Castoris numine, causa autem melioris spei est, quod iam apparet frangi tempestatem et desinere uentos: alioquin ferrentur ignes, non sederent. [1,14] Gylippo Syracusas petenti uisa est stella super ipsam lanceam constitisse. In Romanorum castris ardere uisa sunt pila, ignibus scilicet in illa delapsis, qui saepe fulminum modo ferire et animalia solent et arbusta"; sed si minore ui.utuntur, defluunt tantum et insidunt, non feriunt nec uulnerant. Alii autem inter nubes eliduntur, alii sereno, si aer ad exprimendos ignes aptus fuit: [1,15] nam sereno quoque aliquando caelo tonat ex eadem causa qua nubilo, aere inter se colliso, qui, etiamsi est lucidior ac siccior, coire tamen et facere corpora quaedam similia nubibus potest, quae percussa reddant sonum. Q,uando ergo fiunt trabes, quando clipei et uastorum imagines ignibm? Ubi in talem materiam similis incidit causa sed maior.
Cordiali saluti
|