Avrei abbastanza urgente necessit? della seguente versione:
VALERI MAXIMI FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM LIBER VII 7.5.2 P. Scipio Nasica togatae potentiae clarissimum lumen, qui consul Iugurthae bellum indixit, qui matrem Idaeam e Phrygiis sedibus ad nostras aras focosque migrantem sanctissimis manibus excepit, qui multas et pestiferas seditiones auctoritatis suae robore oppressit, quo principe senatus per aliquot annos gloriatus est, cum aedilitatem curulem adulescens peteret manumque cuiusdam rustico opere duratam more candidatorum tenacius adprehendisset, ioci gratia interrogauit eum num manibus solitus esset ambulare. quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manauit causamque repulsae Scipioni attulit: omnes namque rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes iram suam aduersus contumeliosam eius urbanitatem destrinxerunt. igitur ciuitas nostra nobilium iuuenum ingenia ab insolentia reuocando magnos et utiles ciues fecit honoribusque non patiendo eos a scurris peti debitum auctoritatis pondus adiecit.