ciao potete aiutarmi? avrei bisogno della traduzione del seguente brano di Aulo Gellio: "Africanus superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. Gracchorum pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque vitae dignitate inlustres viri, dissenserunt saepenumero de republica et ea sive qua alia re non amici fuerunt. II. Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit, ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur. III. Tum quasi diis inmortalibus arbitris in convivio Iovis optimi maximi dexteras eorum conducentibus repente amicissimi facti. Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus nobili genere amplissimisque honoribus et summo loco in civitate praediti odio inter sese gravi et simultate diutina conflictati sunt. Postea populus eos simul censores facit. Atque illi, ubi voce praeconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim nondum dimissa contione ultro uterque et pari voluntate coniuncti complexique sunt exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque vixerunt."