Data:
16/09/2003 19.38.35
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dall' "Epistulae ad Galileo" di Tommaso Campanella.
Tommaso Campanella a Galileo [in Padova] Napoli, 13 gennaio 1611.
Exce.mo D. Galileo Gali.o, Patavini Gymnasii Mat.co, S.
Sidereum Nuncium, quae recens vidisti in caelo arcana Dei, neque non licet homini loqui, narrantem, duabus horis iocundissime audivi: atqui pluribus sane diebus extensam narrationem optassem. Haud quidem Copernicus vel Thycon, vel alius quispiam, tam praepropere huiusmodi Nuncium emisisset, nisi prius omnes adhuc latentes stellas adnotasset, et distantias earum inter se et ad fixas patentes conscripsisset, et modum conversionum Astrorum Mediceorum et periodos metitus esset, et siqui alii caeteros planetas vel fixas circumeunt considerasset, et motus omnium stellarum, in quibus Copernicus et forte Thycon non potuerunt non errare, quia tam mirifici organi, quale a te inventum est, beneficio destituti erant, emendasset. Illud et maxime investigandum erat, num in superioribus absidibus planetae, propriis, inquam, non ad solem vel ad aliud sidus quod circumeunt nactis, vere eleventur, aut potius retardentur; et num tanta sit caeli, omnia continentis, peripheria, ut cuiuscunque planetae habitatores, quorum singulos oportet esse plenos ut Cybeles seu tellus nostra stella, putent sese in mundi centro positos esse; et num refractio visus in orbe fumoso seu vaporoso faciat videri supra horizontem ipsas caeli figuras, quae adhuc non emerserunt, unde semper supra sex, hac forte ratione, conspicimus; item, qualem habent astrologiam et astronomiam singulorum incolae astrorum; et tandem, num lateant corpora in aethere, quae nec a sole illustrentur nisi ubi fiunt vapores multi, unde crinita apparent super ipsos quoque planetas. Multa quoque disputanda sunt de figuris fixarum et errantium, et de republica quam vivunt in astris habitatores, sive beati, sive quales nos. Nam si luna vilior est tellure, quod minoritas corporis et motus eius circa terram, quasi amantis et recipientis ab hac vigorem et influentiam, et inaequalitas maior, declarant, utique lunares incolae nobis infeliciores erunt: et tamen in Beda, sacer Doctor, quasi Pithagorizans, ponit Paradisum terrestrem, quod Ariostus sequutus est. Sed hoc negocium est methafisicum, de quo ipse pluribus egi: quae autem matematicam tangunt negociationem, abs te expectabamus.
Cordiali saluti
|