Ciao, mi servirebbe la traduzione d queste frasi x confrontarle con le mie?nn sono tanto sicura. 1.Mundum censent Stoici regi numine deorum eumque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum et unumquemque nostrum eius mundi esse partem. 2.Negat Epicurs iucunde posse vivi nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae. 3. L. Lentulus consul senatui reique publicae se non defuturum pollicetur. 4.Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruisse? 5.Dico providentia deorum mundum et omnes partes et initio constitutas esse et omni tempore administrari. 6.Videamus ergo quot gradibus beneficiorum Q. Metellum a primo originis die ad ultimum usque fati tempus,numquam cessante indulgentia,ad summum beatae vitae cumulum perduxerit. 7.Marcet sine adversario virtus: tunc apparet quanta sit quantumque polleat cum quid possit patientia ostendit. 8.Mirabar quid esset quod tu mihi litteras mittere intermisisses. 9.Quo in discrimine versetur salus mea et bonorum mnium atque universae rei publicae ex eo scire potes, quod doms nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus. 10.Libentissime legi tuas litteras in quibus iucundissimum mihi fuit quod cognovi meas tibi redditas esse. GRAZIE MILLE!!!!