Rex Oenomaus, qui Evaretem uxorem duxerat, procreavit Hippodamiam, virginem pulcherrimam, quam nemini dare in matrimonium volebat; nam ei oracolum suaseret ut mortem a genero illatam caveret. Itaque, cum complures Hippodamiam in conogium peterent, certamen costituit; pollicitus est se ei filiam daturum esse qui secum quadrigis certavisset victorque evasisset: is enim equis suis maxime confidebat, aquilone velocioribus.Qui autem victus esset, ei moriendum esse admonuit.