Bello sociali Telesinus,dux Samnitiun,vir fortissimus et romanis infestissimus,multos pertinaces iuvenes ,congregaverat et atrocius quam Pyrrhus Campaniam Etruriamque vastaverat.Tandem roman oppugnavit et,apud portam collinam,cum Sulla dimicans,ad summum discrimen copias romanas perduxit.Maiorem timorem non excitavit Hannibal pugnans sub moenia romae!Ferocissimum fuit enim proelium et diu incertum:solum sub noctem romani milites recipiunt animos et hostes fugant.Postridie sulla equites pontium telesinum inveniunt semianimen,victoris magis quam victi vultum retinentem.