Data:
18/09/2003 19.45.03
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dall' "Epistulae ad Galileo" di Tommaso Campanella.
Displicet mihi, libellum tuum, antequam Methafisicos absolverem, non vidisse. Sed bene ibi docui, longe plura systemata in caelo latere quam pateant, et constructionem universi possibilem esse iuxta Coperniceas hypotheses, sed in pluribus ipsum falli, quia partim ex Pithagoreis, partim ex Ptholomaicis, in suis libris accepit, quae profecto consona non sunt. Item et sol mobilissimus ponendus erat, qualem calor, qui quaecunque corripit, attenuat et movet rapidissime, si potentissimus siet, ostendit: et cum nullum circa centrum feratur, in se ipsum circumvolvi videri debet, quod specula sub aquis representant, et ipse matutinus et vespertinus, quando oculorum aciem minus ferit. Itaque, quamvis sidera aliena luce et calore cuncta vigeant, sol tamen proprio gaudet; et eo tellurem gravidam reddit ad parturiendum secunda etiam. Sic ergo stant principia doctissimi Telesii nostri, si motus telluris sit ab anima origenica. Tu vero omnes mortales tuae gloriae participes esse pateris: nemo enim tuo perspicillo nunc non utetur, et quae tu non docuisti declarabunt, et libros novae astronomiae implebunt, Laudo magnanimitatem tuam, nulli quippiam invidentem, et rogo ut, cunctis admodum pensiculatis, astronomiam novam ita cudas, ut nemo meliorem possit conficere; alioquin non Galilei dicentur huius doctrinae sequaces, sed ab illo qui primus quamoptime de his totum scientiae arborem producet. Equidem subirascebar Italiae nostrae, quod, cum imperii sit mater et religionis sanctae tribunal, in caeteris scientiis externorum ope indigeret; et licet tanquam domina utatur ancillis vocatis ad arcem, tamen vidi ancillas super dominam superbire. Aristoteles factus erat oraculum philosophorum, Homerus po?tarum, Ptolemeus astronomorum, Hippocrates medicorum, et ipse Virgilius palmam concedit:
Excudent alii spirantia mollius aera (Credo equidem), vivos ducent de marmore vultus, Orabunt causas melius, caelique meatus Describent radio, et surgentia sidera dicent: Tu regere imperio populos, Romane, memento (Hae tibi erunt artes), pacique imponere... Parcere subiectis et debellare superbos, etc.
Cordiali saluti
|