iuppiter contra Titanes pugnat In terrae cavernis, in quibus tenebrae aeternae erant, Tartara patebant.Hic Cyclopes vivebant, Iovis amici fideles: hi deorum regi tela ignea, id est fulmina, excudebant, quae deus saepe de nubibus contorquebat. Eo loro Gigantes quoque sedem habebant. Ab bis omnibus Iuppiter auxilium petivit quod illi libenter praestiterunt -contra Titanes, qui Saturnum in regnum reducere exoptabant. Statim Cyclopes et Gigantes contra Iovis hostes con- flixerunt: 'Ciclopes dextris suis hastas igneas vibrabant, Gigantes ingentia saxa m~gna vi coniciebant; clamor terribilis strepitusque horrendus omnia complent. Tela utrimque volant: aliqui Titanes in acie' cadunt, celeri acer- rimo impetu in aciem irruunt ferociterque clamant.