Data:
22/09/2003 19.54.38
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dall' "Epistulae ad Galileo" di Tommaso Campanella.
Elogium secundi distici tibi uni vere decantatum vides, aliis vero per hyperbolem. Sed vide ne, sicut Columbus invento novo orbi non imposuit imperium neque nomen suum, sed Hispanis dominatum et Florentinis nominationem cessit, ita et tu Thyconi aut alteri novae astronomiae decus prodas. Americus novo mundo terrestri nomen, tu novo caelesti, dabis: utrique Florentini, quorum semper suspexi indolem. Dantes prophetavit de stellis poli antartici, quae quadragesimam nonam figuram, dictam Cruciferum, effingunt; nam nescio unde potuerit, nisi a numine, hoc discere: nullam namque scripturam Hanno Carthaginensis, quem totam navigando perlustrasse Africam, teste Plinio, scimus, reliquit de Crucifero. Tu vero, spernens quasi ea quae vulgaribus cernuntur ocellis, ad invisibilia, numine praeeunte, penetrasti, eaque nobis visibilia reddis.
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Foelix Medicea Domus, cui novum caelum per te arridet. S. Clemens Romanus, qui ultra Gades novos orbes esse docuit, et detegendos a novo Tyfi Seneca in Medea praedixit, ille idem Clemens, ex ore S. Petri, docet aliud esse caelum aliaque sidera, invisibilia nobis, quoniam fumosus circulus telluris ea nobis obtegit, et non nisi in fine mundi propalanda monet. Tu vero, huius vaporosi mundi cortices et velamina ante tempus rumpens, nos ad caelum illud Clementinum rapis, vel caelum ad nos inclinas. Gaudeamus: si murmuraverint theologi, prophetizantes defendent te patres theologiae, Chrysostomus, et Theodorus episcopus Tarsensis magister eius, et Procopius Gazeus, qui caelum stare, praesertim supremum, et stellas circumvolvi, docent; et Augustinus hanc opinionem suo tempore a mathematicis rite demonstratam fuisse docet, neque per Sacras Literas evertendam esse nobis, ne simus irrisui mathematicis: quod debuisset ipse observare, cum antipodas negavit. Habes Origenem, qui terram esse animal et sidera omnia docuit, et Pithagorica dogmata laudat et ex Scripturis probat. Scripsi et ego de phylosophia Pithagoreorum libros tres, et de his in Metaphysicis prolixe disputavi; scripsi libros 4 de motibus astrorum, potius physice quam matematice, contra Ptolemeum et Copernicum, et de sympthomatis mundi per ignem interituri, non tamen interitu totali, sed quadam renovatione, quam nova phaenomena ostendunt: utinam liceret mihi de his conferre tecum!
Cordiali saluti :)
|