Data:
22/09/2003 20.09.50
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Salve, mi servirebbe la traduzione del seguente brano:
Ab Alpibus incipit in altum excedere, atque ut procedit, se media perpetuo iugo Apennini attollens montis, inter Adriaticum et Thuscum, sive (ut aliter appellantur) inter Superum mare et Inferum excurrit, diu solida. Verum ubi longe abit, in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium: tota angusta et alicubi multo, quam unde coepit angustior. Interiora eius aliae aliaeque gentes; sinistra parte Carni et Veneti colunt Togatam Galliam; tum Italici populi. Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Apennino Hetruria. Urbium quae procul a mari habitantur, opulentissimae sunt. Superna late occupat litora Padus. Namque ab ibis radicibus Vesuli montis exortus, parvis se primum fontibus colligit, et aliquatenus exilis atque macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. Unum de iis, Padum adpellant. Inde tam cito prosilit, ut discussis fluctibus diu qualem emisit undam agat, suumque etiam in mari alveum servet, donec eum ex adverso litore Istriae eodem impetu profluens Ister amnis excipiat. Hac re per ea loca navigantibus, qua utrimque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est.
Grazie.
|