Data:
25/09/2003 15.50.21
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Alexander exercitum anteibat et, nullo comitante satellite, in urbem ingredi coepit.At hostes, cum illum solum conspexissent, clamore sublato, undique concurrerunt.Videlecit in uno capite orbis terrarum bella finire atque tot gentibus ultionem dare tum conati sunt. Qua re Alexandrum omnes circumeunt. Sed non hostium multitudo, non vis magna telorum, non tantus lacessentium clamor regem terruerunt, qui multa milia hostium cecidit atque fugavit. Ubi vero vidit multitudine se obrui, trunco se adplicuit, qui tum prope murum stabat. Cognito tandem periculo, amici ad Alexandrum desiliunt, ex quibus multi caesi sunt. Proelium autem tam diu anceps fuit, quoad omnis exercitus, muris deiectis, in auxilium venit. In eo proelio Alexander sagitta traiectus, tam diu proeliatus est donec eum, a quo vulneratus fuerat, occidit.
|