Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Maverick
|
Livio, Ad Urbe Condita (XXX , 14-15)
|
stampa
|
Data:
26/09/2003 17.51.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
?Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. Itaque ipse, coniunx, regnum, ager et oppida, homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi Romani est; et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse, quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur. Vince animum; cave deformes multa bona uno vitio, et tot meritorum gratiam maiore culpa, quam causa culpae est, corrumpas". Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset, orassetque eum ut, quantum res sineret, fidei suae temere obstrictae consuleret - promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum - ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu, fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet, ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse, quam vir uxori debuerit ; quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare, ne viua in potestatem Romanorum veniat. Memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum, quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. ----------------------------------------------------------------------------------- Dai, questa ? l'ultima, poi la smetto di rompere :)
|
|
• Livio, Ad Urbe Condita (XXX , 14-15) Re: Livio, Ad Urbe Condita (XXX , 14-15)
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|