Data:
30/09/2003 17.06.34
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Quid miramur cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri legibus certis, nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus intervallis recursus est? Nondum sunt anni mille et quingenti ex quo Graecia "stellis numeros et nomina fecit". multae hodie sunt gentes, quae facie tantum noverint caelum, quae nondum sciant cur luna deficiat, qua re obumbretur. Veniet tempus quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat et longioris aevi diligentia. Ad inquisitionem tantarum rerum aetas una non suffici, itaque per successiones ista longas explicabuntur. Veniet tempus quo posteri nos tam aperta nescisse mirentur. harum quinque stellarum, quae se ingerunt nobis, qui matutini vespertinique ortus sint, quae stationes, quando in rectum ferantur, qua re agantur rero modo coepimus scire. utrum emergeret iuppiter (il pianeta giove) an occideret, anu retrogradus esset ante paucos annos didicimus. erit aliquando qui demonstret in quibus cometae partibus errent, cur tam seducti a ceteris stellis eant, quanti qualesque sint. contenti simus inventis: aliquid veritati et posteri conferant.
|