Data:
30/09/2003 23.36.13
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Patrum delubra esse in urbibus censeo neque sequor magos Persarum , quibus auctoribus , Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur ,quod parietibus includerent deos , quibus omnia deberent esse patientia ac libera , quorumque hic mundus omnis templum esset et domus. Melius Graeci atque nostri ; qui , ut augerent pietatem in deos , easdem illos , quas nos , urbes incolore voluerunt . Affert enim haec opinio religionem utilem civitatibus ; si quidam et illud bene dictum est a Pythagora , doctissimo viro , tum maxime et pietatem et religionem versari in animis , cum rebus divinis operam daremus , et quod affirmavit Thales , qui sapientissimus in septem fuit , homines existimare oportere omnia , quae cerneret , deorum esse plena : fore enim omnes castiores , veluti qui in fanis essent maxime religiosis.
|