Versione:"Attilio Regolo" M.Attilius Regulus,clarus imperator,post multas insignesque victorias cladem a Carthaginiensibus accepit ac virus in eorum manus cecidit.Sed ille par calamitati fiut nec de vita sua sollicitum se praebuit.Nam,cum Carthaginienses eum cum legatione Romam miserunt,apud senatum non dixit quae hostes mandaverant;contra cives suos ad bellum incitavit.Post ad hostes reditum Regulus carcerem et crucis supplicium toleravit;atque victus de fortuna ipsa triumphavit.Populus autem Romanus,cum de Reguli supplicio audivit,contra Carthaginienses animosa virtute pugnavit et eximii viri mortem punivit.