Data:
06/10/2003 15.26.42
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
est quidem vera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnes, constants, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat; quae tamen neque probos frusta iubet aut vetat nec improbos iubendo aut vetando movet. Hic legi nec obrogari fas est neque derogari aliquid ex hac licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres, nec erit alia lex Romae alia Athenis, alia nunc alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus: ille legis huius inventor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ise se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit. (cicerone)
|