Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione De cometis
|
stampa
|
Data:
07/10/2003 20.20.05
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De cometis di Robertus Grosseteste
Summa Lincolniensis et definitiva veritatis de natura cometarum.
Relictis opinionibus de natura tricarum, quas possibile est, ut formet sibi animus ab experimentis in rebus naturalibus, cum non profundaverit in eis ratiocinationes scientiarum spiritualium ... [sine dubio lacuna!] Cum autem in regione superlunari nihil renovetur praeter situm et ea, quae ex situ renovato accidunt, ut eclipsis et radiorum proiectiones invisibiles, necessarium est, quod cometa non est stella nova, nec aliquod novum in regione superlunari; quod in visione cometae novum est, est res existens sub globo lunari. Palam autem est ex lumine et splendore comae, quam trahit cometa, quod coma illa nihil aliud est quam ignis, quia sub luna et supra nos nihil lucet et splendet nisi solus ignis. -- Ignis autem duplex est, quia aut est non simul cum generatione deficiens, qualis est ignis elementum in sphaera sua, aut est ebullitio fumi accensi simul cum generatione sua deficiens, qualis est flamma apud nos generata. Non est autem possibile, ut trica sit ignis cum generatione sua transiens, quia non haberet materiam continue foventem eam in diuturnitate permanentiae suae; nec sequeretur materia illa motum caeli diurnum necessario, cum esset terrestris incomplete sublimata. Non enim videmus alios ignes ex materia terrestri in aere generatos diuturnae permanentiae nec motum caeli sequentes. Relinquitur ergo, quod trica sit ignis non cum generatione sua transiens. Hunc autem ignem descendere in regionem aeris a sphaera ignis etiam non esset possibile, quia non descendit ignis elementum a sphaera sua ad corpulenta, sed virtus elus tantum descendit cum radiis stellarum in sphaera ignis eiusdem; nec attingit ad sphaeram ignis motus turbulentus aut violentus. -- Relinquitur ergo, quod trica sit ignis generatus ex natura deorsum veniente. Sed ex natura deorsum veniente non esset possibile, ut generetur ignis habens diuturnitatem permanentiae, nec, cum fuerit materia sublimata separata a natura terrestri, assimilata naturae cealesti. Palam est ergo, quod trica est ignis sublimatus separatus a natura terrestri et assimilatus naturae caelesti. Cum autem agens et patiens completis actione et passione assimilentur, cum prius fuerint dissimilia, causa generans tricas necessario erit virtus caelestis, scilicet virtus stellae fixae vel erraticae, et verisimile est, quod uniuscuiusque tricae causa effectiva propria sit stella e directo, cuius materiam, cum qua apparet, minime (?) videt visus.
Cordiali saluti :)
|
|
• Traduzione De cometis Re: Traduzione De cometis
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|