In omne proelio non tam multitudo militum et virtus indocta quam ars et exercitum solent praestare victoriam. Nulla enim alia re videmus populum Romanum orbem terrarum subegisse nisi armorum exercitio, disciplina castrorum usuque ac peritia rei militaris. Quid enim adversus Gallorum multitudinem exiguus Romanorum numerus valuisset, cum illi a Transpadanis regionibus in Latium invaserunt et in urbem ipsam irruperunt? Quid adversus Germanorum proceritatem brevitasRomanorum potuisset audere? Sed adversus omnia profuit tirones sollertes eligere,quotidiano exercitio cives roborare, quaecumque evenire in proelio possint praevidere, sever in desides vindicare. Scentia enim rei bellicae nutrit audaciam. Nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in proeliis acies, quamvis exigua, ad victoriam promptior est: rudis et indocta multitudo semper ad caedem esposita. Pauciores numero et inferiores viribus, irruptionem etinsidias facientes sub bonis ducibus, reportaverunt saepe victoriam. Magis enim iuvat virtus quam multitudo.