Data:
09/10/2003 19.55.01
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De cometis di Robertus Grosseteste.
Cum autem tricae moveantur motu caeli diurno, manifestum est, quod motus caeli primi est causa motiva ipsius, et oboedientia ista, quam habent tricae ad virtutem caeli primi, signum est sublimationis earum et separationis a natura terrestri et assimilationis naturae caelesti. Locatio autem cometae e directo unius stellae plus, quam e directo alterius, non est, nisi propter maiorem assimilationem illi stellae e directo, locaturque propter similitudinem, quam habet cum stella, cuius virtus eam sublimavit; trahitur a stella illa sicut ferrum ab adamante. -- Cum autem stella, quae sublimavit comam illam, sit de natura unius septem planetarum, eo quod omnis stella sit de natura unius eorum, palam est, quod coma est ignis sublimatus, assimilatus naturae unius septem planetarum. In omni namque re complexionata terrestri sunt res corporeae spiritales, assimilatae naturis caelestibus, incorporatae ipsis rebus complexionatis per actiones corporum caelestium. Cumque sit hic separatio, relinquitur res complicata a natura et infirmatur aut corrumpitur. Partes autem mundi sensibilis sunt facilioris et velocioris resolutionis quam partes eorum complicatorum, licet totus mundus sensibilis sit incorruptibilis et quaelibet res tota sit corruptio complicata. Ex his ergo manifestum est, quod trica, quae est ignis sublimatus a partibus mundi sensibilis, signum est praecedentis sublimationis et separationis naturae spiritalis incorporatae rebus complexionatis et assimilatis tricae in natura spiritali.
Cordiali saluti :)
|