Data:
10/10/2003 19.12.25
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Erat Sertorio cerva candida eximiae pulchritudinis, quae ipsi magno usui fuit ut obsequentiores haberet milites. Hanc Sertorius asuuefecerat seque ab ea moneri quae facere deberet. Si quid durius vellet imperare, se a cerva monitum esse praedicabat, statimque libentes milites parebant. Cerva in quadam hostium incursione amissa est ac periisse credita; hoc acerrime tulit Sertorius. Multis post diebus a quodam milite inventa est. Sertorius eum, qui id nuntiabat, tacere iussit cervamque repente in locum, ubi ius reddere solebat, immitti. Ipse, vultu hilari in publicum progressus, dixit sibi in somno visam esse cervam, quae perierat, ad se reverti. Tunc emissa ex composito cerva, ubi Sertorium conspexit, laeto saltu ad tribunal fertur ac dexteram sedentis ore lambit:unde clamor factus ortaque omnium admiratio est.
grazie in anticipo, CiAo!
|