Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione De cometis
|
stampa
|
Data:
10/10/2003 19.54.32
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De cometis di Robertus Grosseteste.
Quapropter signum est infirmationis aut corruptionis rerum complexionatarum, quibus dominatur planeta, cuius naturae assimilatur trica visa, utpote si fuerit trica de natura solis, virtus stellae, quae tricam sublimavit et separavit eam a natura terrestri, separabit spiritus, qui sunt in corporibus complexionatis assimilatis naturae solis, et erit infirmatio aut corruptio in hominibus et animalibus et sementis, quibus sol principatur vel principaliter dominatur. Similiter si fuerit trica de natura Martis, patientur detrimentum aut corruptionem res naturales; et similiter currit res per ceteros planetas. Et quandoquidem ita et ignis in regione aeris existens propter proximitatem sui ad terram non apparet nisi in regione, ex cuius terrae vaporibus sublimatur, et in regionibus sub eodem parallelo existentibus. In regionibus quoque multum australibus aut septentrionalibus ab eodem parallelo non apparebit. -- Habet autem trica significationem super regionem, ex cuius corporibus sublimatur, super quam terram fuerit stella sublimans tricam fortioris situs et vehementioris impressionis in hora generationis tricae. In eadem namque hora novit stella eadem naturam spiritalem assimilatam naturae tricae, incorporatam rebus complexionatis illius regionis. Verumtamen separatio illius naturae spiritalis a rebus complexionatis tardior est generatione tricae propter maiorem inoboedientiam rerum complexionatarum respectu actionum caelestium. Super quam autem regionem significet trica de omnibus regionibus existentibus sub eodem parallelo, in quibus apparet, non est facile discernere, nisi forte super illam significet, cuius hominum animos movet in affectionem aliquam, utpote admirationem aut timorem aut horrorem. Verisimile namque est, quod eorum animos quodam praesagio in visu suo plus ceteris movet, qui eius effectum iam inchoatum postea sunt censuri completum; et ex similitudine affectionis, quam imprimit in mentibus videntium, potest convinci qualitas rei futurae, cuius est signum.
Cordiali saluti :)
|
|
• Traduzione De cometis Re: Traduzione De cometis
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|