Data:
16/10/2003 15.56.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
avrei bisogno della traduzione di questo brano di Livio, il pi? letterale possibile. Grazie anticipatamente
Pyrrus, cum in magna rei nummariae esset difficultate, quia non habebat unde stipendia militibus poscentibus praeberet, dicatos Proserpinae thesauros spoliare conatus est. Fanum illud apud Locrenses maxima veneratione colebatur. Pyrrhus, urbe potitus, caedibus et rapinis in miseros cives grassatus, cum nihil superesset quod homines conferre possent, ad sacram pecuniam manus extendere coepit, pessimis amicis cupiditatem eius inflammantibus. Ingenti pondere auri, quod multos per annos in subterraneis specubus adservatum fuerat, eruto, impositam praedam navibus Tarentum advehi iussit; ipse terra est profectus. Sed facinus eius, turpiter coeptum, infelicius eventu fuit. Nam subita tempestas, ventis sub nocte mutatis, classem adorta, naves in fretum expulit. Quae sacram pecuniam cehebant, quassatae lacerataeque undis irrumpentibus cum ipsis hominibus perierunt; pecuniam, tabulis ex naufragio reliquis haerentem, postridie in vicina fano litora fluctus detulerunt.
Grazie ancora
|