Data:
16/10/2003 19.40.09
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De cometis di Robertus Grosseteste
Ista opinio falsificatur, quia si esset concursus radiorum accendens a stellis ratione descendentium, cum non possit esse a stellis fixis, eo quod concursus ille accendens semper esset stabilis et manens semper propter situm stellarum fixarum in imaginibus suis uno modo manentem, esset necessario concursus accendens radiorum recte descendentium a planetis et stellis fixis vel a planetis tantum. Et cum planetae velociter permutent situm suum, non posset concursus ille diu accendere. Cometae autem visi sunt per octo menses durasse.
Tertia opinio: Qui autem consideraverunt, quod res multae propinquae ex distantia visae appareant continuae, sciuntque, quod galaxias est congregatio stellarum propinquarum in videndo visus continuatarum, prope sunt, ut ex hac similitudine forment sibi opinionem, quod cometa sit aggregatio stellarum plurium propinquarum, secundum significationem in qua apparet cometa ordinatarum et in hora apparitionis ipsius concurrentium. Sed hanc opinionem destruit, quod cometae non semper apparent in via stellarum erraticarum, sed extra eam pluries.
Quarta opinio: Qui autem experti sunt, quod propter figuram perspicui interpositam inter videntem et rem visam possibile est, ut res visa appareat multae et ut res magna appareat parva et e converso, secundum exigentiam figurae perspicui interpositi, prope sunt, ut opinentur, cometam esse stellam apparentem. Quae opinio etiam destruitur et veritas assumatur, ut patet supra.
Finit summa Lincolniensis.
Cordiali saluti :)
|