Data:
21/10/2003 14.53.16
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ti chiedo subito scusa Bukowski perch? credo di aver fatto qualche casino con la registrazione...Ti chiedo se per favore potresti fare questa versione per sta sera..grazie mille... Un paradiso per i benemeriti della patria "Sed quo sis,Africane,alacrior ad tutandam rem publicam,sic habeto:omnibus,qui patriam conservaverint,adiuverint,auxerint,certum esse in caelo definitum locum,ubi beati aevo sempiterno fruantur;nihil est enim illi principi deo,qui omnem mundum regit,quod quidem in terris fiat,acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati,quae civitates appellantur;harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur". Hic ego,etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis,quaesivi tamen,viveretne ipse et Paulus pater et alii,quos nos extinctos arbitraremur."Immo vero,inquit,hi vivunt,qui e corporum vinculis tamquqm e carcere evolaverunt,vestra vero,quae dicitur vita,mors est.Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?".Quem ut vidi,equidem vim lacrimarum profudi,ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.
|