Data:
21/10/2003 20.09.34
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione della Lettera a Galileo di Giovanni Keplero.
GIOVANNI KEPLER a GALILEO [in Firenze]. [Praga], 9 gennaio 1611.
Quas ad Ill.m Magni Ducis Hetruriae Oratorem dedisti literas 11 Decembris, ipsius concessu legi. Mira me differs cupiditate cognoscendi, quodnam argumentum illud quod ex tertia tua observatione extrudis. Nam duae observationes praecedentes tantum habent raritatis, ut de tertia, quae titulis insuper commendatur, nihil vulgare praesumam. Obsecro, id ne nos diu celes, quicquid est: vides, tibi rem esse cum Germanis germanis. Ego, impatientia occulti, literas varie digessi. Nihil quod successerit habeo, nisi hoc: Nam Iovem gyrari macula hem rufa testatur. Caetera imperfecta:
Maculam rufam gyrari notavi etc.; Macula rufa in Iove est, gyratur mathem. etc.; Solem gyrari etc.; Firmamentum maculas haret gyratur a Iove etc.; Saturnum et Martem gyro maculae etc.; Mercurium flamma haurit etc.; Theatrum celeri gyratur fons avium etc.
Viden in quas me coniicias miserias, tua reticentia? Itaque desinam de his: ad tuarum literarum caput venio. Petis responsum ad duas epistolas ultimas. Non accepi abs te nisi unam, scriptam 19 Augusti, ad quam respondi. Legisti responsum. Replicasti enim inde aliqua literis ad Ill.m Oratorem, scriptis 13 Novembris. Alteras expectare volui: audivi enim ab Ill.o Oratore, illas errare. Nunc, quia periise illas video, paucula respondebo ad illas de 13 Novembris ad Oratorem. Plane mira est observatio vetuli illius tricorporis Geryonis, in quo vinciendo inque terras deducendo tu te alterum praestitisti Herculem. Etsi careo idoneis instrumentis dignoscendi tres hosce
[figura1] globos: neque quod Elector abs te habet, idoneum fuisset; quadrangulas enim exhibuit stellas, ipsumque adeo Saturnum. Caeterum, quod attinet speciem tricorporem, videre te iubeo etiam atque etiam, an perpetuo sit constans: superest enim, ut pictum vides in margine litera A, modus quo tres non contigui videantur contigui. Atque hoc si est quo pinxi, possibile sane est ut, si quieti sint C, D, E respectu sui ipsorum, transitu telluris ex A in B permutent situm, sitque C in consequentia ex B, qui erat ex A in antecedentia.
Cordiali saluti :)
|