Cum a quodam discipulo Socrates interrogaretur nonne beatissimum putaret Archesilaum, Perdiccae filium, qui tum potentissimus erat, respondit: <<Haud scio quid dicam et quomodo iudicem. Numquam enim cum eo collocutus sum nec qui sint eius mores nescio>>. Cui discipulus: <<Cur haec? Aliter ergo id scire non potes?>>. <<Nullo modo qualis sit homo iudi care possum, nisi quid sentiat audivero.>> <<Tu igitur ne de Persarum rege quidem potes dicere beatusne sit?>> <<Quomodo ego id possim, cum ignorem quam sit doctus, quam sit bonus?>>