(? un continuo) Ac ne ignores quid ego in tuis letteris desiderarim, scribam aperte, sicut e mea natura et nostra amicitia postulat. Res eas gessi, quarum aliquam in tuis letteris et nostrae necessitudinis et rei publicae causa gratulationem expectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere ne cuius animum offenderes. Sed scito ea quae nos pro salute patriae gessimus orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognesces, ut tibi multo maiori quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare.