Data:
26/10/2003 21.24.34
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
come nasce una tirannide
ex nimia licentia, quae saepe sola libertas putatur, ut e stirpe quadam, exsistit et quasi nascitur tyrannus. Nam, ut ex nimia potentia principum oritur principum interitus, sic nimis liberum populum libertas ipsa servitute afficit. Sic omnia nimia, quum vel in tempestate (nel clima) vel in agris vel in corporibus laetiora fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque id in rebus publicis evenit. Nimia enim illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cedit. Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus. Ex hoc enim populo indomito, vel potius imman, deligitur aliquis plerumque dux, audax, impurus, consectans proterve bene de republica meritos, populo gratificans et aliena et sua. Cui, quia privato timore cives impelluntur, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur. Postremo, a quibus producti sunt, eorum ipsorum existunt tyranni. Quos si boni opprimunt, recreatur civitas; sin audaces et improbi, fit factio perditorum, quae est novus genus tyrannorum. Cicerone
|