LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione De rerum naturis   stampa
Data:
27/10/2003 20.02.56




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
[12] De sideribus

Siderum et astrorum haec distantia est. Stellae ergo et sydera et astra ita
inter se differunt. Nam stellae est quelibet singularis. Sidera uero
sunt stellis plurimis facta ut Hiades, Pliades. Astra autem stellae grandes ut
Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt et astra pro stellis et
stellas pro sideribus ponunt. Stellas non habere proprium lumen, sed a sole
inluminari dicuntur sicut et luna. Sidera uero aliquando in bonam
partem, Aliquando in contrariam accipiuntur. In bonam ergo partem tunc
accipiuntur quando sanctos et electos dei significant qui fiunt in ecclesia.
Vnde est illud quod ad Abraham dominus ait: Multiplicabo semen tuum sicut
stellas caeli. Et apostolus: Stella inquit ab stella differt in claritate, sic
erit et resurrectio mortuorum. Stella Christus est ut in Apocalipsi: Ego sum
stella splendida et matutina. Et alibi orietur stella ex Iacob. Et in
Apocalipsi: Septem inquit stellae angeli sunt septem aecclesiarum. Nam et
apostolus Paulus septem scribit aecclesiis non tamen hisdem quibus Iohannes.
Septem loca figura sunt totius aecclesiae, quae septiformis spiritus sancti
gratiam habet. Hinc et Psalmista de creatoris opere ait: Lunam et stellas in
potestatem noctis quoniam in seculum misericordia eius. Lunam ut iam diximus
aecclesiae debemus accipere stellas diuersos eius ordines sanctitate
pollentes ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi et ceteri qui uelut stellae
caelesti noscuntur conuersatione rediare. Haec omnia in potestate noctis id
est in seculi istius tenebris dicta sunt. Vt pereos caliginosa reluceant corda
mortalium. Item stellae sunt sancti siue docti eo quod uirtutum operibus in
hoc mundo resplendent ut in Psaltero qui numerat multitudinem stellarum et
omnibus eis nomina uocat.

Astra sunt sancti angeli ut in Iob: Cum me laudarent astra matutina. In
contariam ergo significationem ponuntur sidera quando aut peruersos angelos
significant, aut hereticos, siue hypochritas. Peruersus ergo angelos de caelo
cecidisse testatur Apocalipsis dum dicit draconem tertiam partem siderum secum
trahens in terram. Hereticos autem sub siderum nomine denotat Iudas apostolus
in epistola sua dicens: Sidera errantia quibus procellae tenebrarum in
aeternum seruata est. Hypocrhitae autem qui per fictas species uirtutum
sanctos imitari uidentur, tamen ipsi uelut stellae de caelo in terram cadunt.
Dum a sanctorum consortio sequestrati inter peccatores ascribuntur.


Cordiali saluti :)


  Traduzione De rerum naturis
      Re: Traduzione De rerum naturis
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons