Cum Antigonus Eumenem captum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesivisset quemadmodum eum servare deberet: " Ut acerrimum leonem" inquit "et ferocissimum elephantum". Nondum enim statuerat utrum eum conservaret an interimeret. Veniebant autem ad Eumenem multa genera hominum: alii propter odium vetus ex eius casu voluptatem capere volebant; alii propter veterem amicitiam colloqui consolarique eum cupiebant; multi etiam cognoscere studebant qualis esset ille homo, quem magnopere timuerant, quem vultum haberet, quantae fortitudinis speciem in aspectu praeberet.