Cum Aristaei pastoris apes omnes terribili pestilentia interiissent,idque aegre ferret pastor quia nullo modo cavere(provvedere) nequibat,matrem deam adiit ut tantae cladis causas cognosceret et eam rogavit ut auxilium ferret.Ei sic ferunt respondisse matrem: <<Noli- inquit- bonamspem deponere, fili mi: nam multa numine deorum fiunt, quae incredibilia puntatur.Proteum vatem adi apud litus Aegyptium,qui secreta deorum novit et invitus fata canit.Tu fac ut eum in somno opprimas et catenis vincias.Noli timere si ille formas suas mutaverit ute te terreat et ex vinculis exeat.Tu cave ne eum abire sinas,priusquam in pristinam formam redierit.Tunc invitus tibi dicere incipiet quid tantam cladem tuis apibus attulerit et quo morbo univerae interierint.