Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione De rerum naturis
|
stampa
|
Data:
30/10/2003 19.56.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione del capitolo 15 tratto dal De rerum naturis di Rabano Mauro.
[15] De Orione et Hiadibus
De Orione autem et Hiadibus similiter beatus Iob significationem mysticam expressit dicens: Qui fecit Arcturum et Oriona et Hiades et interiora austri. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant et maria terrasque perturbat. Quid igitur post Arcturum, per Orionas nisi martyres designantur, quidum sancta aecclesia ad statum predicationis erigitur. Pondus persequentium molestiasque passuri ad caeli faciem quasi in hieme uenerunt. Bene autem subdidit protinus Hiades quae iuuenes cente uerno ad caeli faciem prodeunt, et cum sol iam caloris sui uires exerit extenduntur. Illius quippe signi initiis inherent quod sapientes saeculi taurum uocant ex quo augeri sol incipit atque ad extendenda diei spatia feruentior exsurgit. Qui itaque post Orionas Hiadum nomine, nisi doctores sanctae aecclesiae designantur qui subductis martyribus eo iam tempore ad mundi notitiam uenerunt, quo fides Darius elucet, et repressa infidelitatis hieme altius per corda fidelium sol ueritatis calet, qui remota tempestate persecutionis, expletis longis noctibus infidelitatis. Tunc sanctae aecclesiae orti sunt cum ei iam per credulitatis uernum lucidior annus aperietur. Nec in merito sancti doctores Hiadum nuncupatione signantur. Greco quippe eloquio Hiadas pluuia uocatur. Et Hiades nomen a pluuiis acceperunt quia ortae proculdubio imbres ferunt. Bene ergo Hiadum appellatione expressi sunt. Qui ad statum uniuersalis aecclesiae quasi in caeli faciem deducti super arentem terram humani pectoris sanctae predicationis imbres fuderunt. Cum enim dixisset qui fecit Arcturum et Orionas et Hiades, protinus addidit et interiora austri. Quid namque in hoc loco austri nomine, nisi feruor sancti spiritus designatur, quo dum repletus quisque fuerit ad amorem patriae spiritalis ignescit. Interiori ergo austri sunt occulti illi angelorum ordines et sacratissimi patriae caelestis sinus quos implet calor spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum anime et nunc corporibus exutae, et post corporibus restitutae perueniunt, et quasi in austri abditis occultantur.
Cordiali saluti :)
|
|
• Traduzione De rerum naturis Re: Traduzione De rerum naturis
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|