Data:
06/11/2003 16.07.02
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi traducete questa versione per favore? Dovrebbe essere del secondo libro del De Oratore di Cicerone, ma non sono sicuro ^_^ -----------------------------------------------------------------------------------
Atque in hoc genere illa quoque est infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam Crassus ostendit, duo genera ad dicendum dederunt: unum de certa definitaque causa, quales sunt quae in litibus, quae in deliberationibus versantur, addat si qui volet etiam laudationes; alterum, quod appellant omnes fere scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem. Hoc quid et quantum sit, cum dicunt, intellegere mihi non videntur: si enim est oratoris, quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere, dicendum erit ei quanta sit solis magnitudo, quae forma terrae; de mathematicis, de musicis rebus non poterit quin dicat hoc onere suscepto recusare; denique ei, qui profitetur esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est de omnibus forensibus, sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum potest esse genus orationis quod sit exceptum
|