Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione De rerum naturis
|
stampa
|
Data:
06/11/2003 19.48.21
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione del capitolo 14 tratto dal De rerum naturis di Rabano Mauro.
[14] De arcturo
Arcturus uero ita nocturna tempora illustrat, ut in caeli axe positus per diuersa se uertat. nec tamen occidat. Neque enim extracurrens uoluitur, sed in loco situs in cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid enim micantes Pliades quae et septem sum aliud quam sanctos omnes denuntiant qui inter praesentis uitae tenebras spiritus septiformis gratiae nos lumine illustrant qui ab ipsa mundi origene usque ad eius terminum diuersis temporibus ad prophetandum missi iuxta aliquid sibi coniuncti sunt, et iuxta aliquid non coniuncti. Stellae enim Pliades sicut supradictum est uicinitate sibi coniunctae sunt tactu disiunctae simul quidem sitae sunt et tamen lucis suae uiritim radios fundunt. Ita sancti omnes aliis aequaliis ad praedicandum temporibus apparentes, et disiunctae sunt per uisionem suae imaginis et coniuncti per intentionem mentis simul micant quia unum predicant sed non semetipsos tangunt. Quia in diuersis temporibus partiuntur quam diuersis temporibus Abel, Esaias, et Iohannes apparuit. Diuisi tempore quidem fuerunt sed non predicatione. In Arcturo autem qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat nequaquam particulatim edita uita sanctorum, sed tota simul aecclesia designatur quae fatigationes quidem patitur. Nec tamen ad defectum proprii status inclinatur girum laborum tolerat. Sed ad occasum cum temporibus non festinat.
Nequae enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipsa uoluitur nox finitur, quia nimirum dum sancta aecclesia innumeris tribulationibus quatitur presentis uitae umbra terminatur. Ea quae stante nox pretent quia illa in sua incolomitate per durante mortalitatis huius uita percurrit. Potest igitur per Arcturum qui a plaga frigoris nascitur lex. Per Plyades ades uero quae ab oriente surgunt testamenti noui gratia designari quasi enim ab aquilone lex uenerat quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat. Dum pro culpis suis alios preciperet lapidibus obrui, alios gladii morte multari. Plyades uero que ipsae quoque sicut superius diximus, septem sunt. Testamenti noui gratiam tanto apertius indicant quanto cuncti liquido cernimus, quod per illud fideles suos sanctis spiritus septiformis muneris lumine illustrat. Quaquam igitur se Arcturus uertit Plyades ostendit, quia per omne quod testamentum uetus loquitur testamenti noui opera nuntiantur, sub textu enim litterae tegit mysterium prophetiae.
Cordiali saluti :)
|
|
• Traduzione De rerum naturis Re: Traduzione De rerum naturis
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|