Nunc explicabimus, quibus proprietatibus genera aedificiorum ad usum et caeli regiones aptas debeant speclare. Hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti praeterea quod etiarn sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem. Cubicula et byhliothecae ad orientem spectare debent: usus enim matutinum postulat lumen, item in bybliothecis libri non putrescent. Narn quaecumque ad meridiem ct occidentem spectant, ab tineis et umore libri vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.