Socrates ille, qui sapientissimus ab Apolline praedicatus est, in carcere antequam cicutam biberet, cum discipulis disputavit utrum alteram vitam post corporis mortem nos maneret an mors ipsa finis omnium malorum et bonorum esset. Epaminondas Thebanus, cum contra Lacedaemonios in proelio apud Mantineam pugnavisset et mortiferum vulnus in pectore accepisset, quaesivit salvumne esset clipeum(nam clipeo privari apud Thebanos turpissimum dedecus exstimabatur) et num hostes profligati essent. Cum ei respondissent amici Lacedaemonios perfusos esse et clipeum salvum esse, ferrum quod in vulnere haeserat sua manu divellit et confestim animam efflavit.