Data:
10/11/2003 19.36.55
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De finitate motus et temporis di Roberto Grossatesta.
De finitate motus et temporis
Primum argumentum, quod ponit Aristoteles ad probandum perpetuitatem motus est hoc: Motus aut est perpetuus, aut fuit motus primus ante quem non fuit alius. Si fuit motus primus ante quem non fuit alius, ergo motus alius fuit postquam non fuit. Sed omne, quod est postquam non fuit, prius fuit in potentia, quia omne, quod est et prius non fuit, fuit in potentia. Sed omne, quod de potentia priore exit ad actum, non exit ad actum nisi per motum praecedentem. Si ergo motus primus de potentia priore exit ad actum, non exit ad actum nisi per motum praecedentem. Ergo si motus primus exivit de potentia ad actum, motum primum praecessit motus alius; et ita motus primus non est motus primus, quod est inconveniens.
Haec autem propositio: "omne quod est, de potentia priore exit in actum per motum praecedentem" sic ostenditur: Cum aliquid est in potentia et nondum egreditur in actum, aut hoc est, quia causa efficiens nondum est, aut si est, insufficiens est aut impeditur, aut quia illud in quod agit efficiens, nondum est, aut si hoc fuerit, quia agens et illud in quod agit disiuncta sunt. - Sed si agens nondum est, oportet, ut per motum fiat. Si insufficiens est, oportet, ut pet, motum fiat sufficiens. Similiter si illud, in quod agat agens, nondum est, aut si disiuncta sunt, necesse est, illud passim per motum fieri, aut ista disiuncta per motum coniungi. Et ut ad unum dicam: Causa, quare aliquid quod est in potentia nondum egreditur ad actum, est defectus alicuius conditionis ex parte agentis, vel ex parte patientis. Quam conditionem oportet acquiri per motum, antequam fiat de potentia agente actu agens. Ita in omni, quod fit sub tempore, necesse est, eius fieri praecedere motum alium non disiunctum a sequente per quietem.
Cordiali saluti :)
|