Data:
11/11/2003 14.14.46
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Versione di Cicerone, non sono riuscito a trovarla nemmeno in forma di testo latino senza traduzione. Grazie in anticipo :)
Il sepolcro di Archimede
Non supervacaneum est commemorare quomodo sepulcrum Archimedis a Cicerone, cum in Sicilia provincia quaestura fungeretur,repertum sito. Erat enim in loco deser- to, ubi magnus numerus sepulcrorum erat, quae vestita undique vepribus et dumetis erant, neque ullo modo cerni poterat. Cicero tamen illud reperire vehementissime avebat. Ex libris enim cognoverat sphaeram cum cylindro in monumento illo positam esse. Qua propter, cum quaestor Syracusis esset, se ad portas Agrigentinas contulit, ubi illa frequentia sepulcrorum, de qua diximus, erat. Ibi, omnia collustrans oculis, inter vepres et stirpes animadvertit columellam, non multum e solo eminentem, in qua sphaera et cylindrus insculpta erant. Statim ,servi eius falcibus locum purgare et aperire et aditum ad columellam patefacere. Tum epigramma (quod iam Cicero ex libris cognoverat) in basi apparuit, quod declarabat ibi Archimedem sepultum esse.
|