Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum ess videtur de Galliae moribus proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem habere existimantur. Idque eius rei causa antiquitus instituntum esse videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilio careret: suos enim quisqueopprimi et circumveniri non patitur, neque si aliter facit ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio esse videtur in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes duas divisae videntur. Cum Caesar in Galliam venit alterius factionis principes videbantur esse Haedui, alterius Sequani.