Se ce la fai per sta sera alle 9 te ne sar? immensamente grata! Grazissssime!
"Numquam iuvenis flagranscupidine regni ad exercitus in Hispaniam mittendus fuit. Aluistis vos hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus unde arcentur foedere cum Romanis: mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones. Sagunti ruinae - falsus utinam vates sim! - nostris capitibus incident; susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. 'Dedemus ergo Hannibalem Romanis?' dicet aliquis. Poterit videri mea levis esse in hoc autoritatas propter veteres inimicitias cum Barcinis, sed hunc iuvenem, tamquam furiam facemque huius belli, odi ac detestor. Nec dedendus solum auctor rupti foederis est; sed devehendusin ultimas maris terrarumque oras ablegandusque eo (in un punto) unde sollicitare quietae civitatis nostrae statum non possit. Ergo legati in Hispaniam mittantur, qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat et ipsum Hannibalem ex foedere Romanis dedant".