Data:
14/11/2003 16.23.07
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Magna me, inquit, spes tenet, iudices, bene mihi evenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnis mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis migretur. Quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! Aut quam multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur? Sin vera sunt, quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est. Nam conloqui cum Orpheo, Mausaeo, Homero, Hesiodo, quanti tandem aestimatis? Equidem saepe emor, si fieri posset, vellem, ut ea, quae dico, mihi liceret invisere. Quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios sudicio iniquo circumventos convenirem!
|