Data:
14/11/2003 17.07.29
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Tantae luxuriae Lucius Verus fuisse dicitur, ut etiam domi popinam instituerit, ad quam post cenam Marci fratris devertebat. Fertur et nocte perpetua lusisse alea, cum in Syria concepisset id vitium, atque tantum vitiorum Neroniarum fuisse aemulus ut vagaretur nocte per tabernas, commissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque percussus livida facie domum redisse. Sed Marcus, omnia bene sciens, dissimulabat pudore illa, ne reprehenderet fratrem. Et notissimum eius quidam fertur convivium, poswt quod lusum est tesseris usque ad lucem. Et haec post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret. Hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum.
|